- SCHEMA
- SCHEMAGraece χῆμα, proprie vestis exterior est; Sic paludamentum, quod Plutar, ἐφεςτρίδα et φοινικίδα appellat, Dioni nunc est χῆμα ςτρατηγικὸν, vestis imperatoria, nunc ςτρατιωτικὴ ἐςθὴς, militaris vestis. Nec aliter Plautus Amphytryone in Prol. v. 117.Quod ego huc processi sic cum servili schema:Ubi schema αρχαϊκῶς extulit genere muliebri; sicut et Tranquillus l. 3. c. 43. Ne cui in operâ edendâ exemplar imperatae schemae deesset. Sed et eô nomine intelliguntur gestus corporis, ac inprimis petauristarum sive saltatorum, respondentes Musicorum instrumentorum modulis: quô pactô usi voce Herodot. Xenophon, Aristophanes. Aristoteli l. de Poet. dicuntur ἐχηματισμένοι ῥυθμοὶ. Atque hinc figurandi verbum, apud Lucretium l. 2. v. 413.Ac Musea mele, per chordas organici quaeMobilibus digitis expergefacta figurant.Huiusmodi schemas aliquot Tragicae Chironomiae antiquae, i. e. gestus, recenset Pollux l. 4. c. 15. quales σιμὴ χεὶρ, ὁ καλαθίσκος, χεὶρ καταπρανὴς, ξύλου παράληψις, διπλῆ θερυαςτρὶς κλ. quibus addit Salmas. χεῖρα ὑπόσκοπον, qui gestus est eorum, qui intente aliquid et diligenter speculari volunt: manum enim fronti obtendunt, ne Sol officere oculis et prospectum im pedire possit, vide eum ad Vopisc. in Carino, c. 13. et supra, Chironomia, infra quoque voce Telestes. Fortasse et Schematis nomine intelligitur ipsa graduum, ut ita dicam, arbor cum imaginibus, varum suis singulae appositae sint locis. Ita in l. de Spectaculis, qui Martiali tributur, Epigr. 16. in veterib. Codicib. exaratum est,Caesaris atque Iovis confer nunc schema iuventus.Sed de hoc vocis significatu, vide Ger. Ioh. Voss. Institut. Orator. l. 5. c. 1. et infra voce Stemma. apud Monasticae Rei scriptore, χῆμα Graecum, et Schema seu Scema Latin. proprie usurpari pro habitu Monachico; hincque apud Graecos, Monachos esse quosdam, quos μικροχήμους et μεγαλοχήμους vocent, docet Car. du Fresne, ex Goaro ad Euchologium Graecorum p. 489. quem vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.